Łukaszuk, Tadeusz Dionizy2022-11-072022-11-072001Polonia Sacra, 2001, R. 5 (23), Nr 8 (52), s. 223-239.1428-5673http://theo-logos.pl/xmlui/handle/123456789/1820Auctor articuli, post vestigia Catechismi Ecclesiae Catholicae gradiens, de spiritibus malignis utpote in universo a Deo creato existentibus et in fontibus revelationis apparentibus agit. In prima parte articuli thema terminologiae venit et quia bonum ordinem terminologicum in textu Catechismi auctor deprehendit, eundem universis disputationibus theologicis ut normam rectam servandam commendare censuit. In terminologia enim a Catechismo usurpata bene distiguuntur nomina et obiecta nominibus istis signata, specialiter Satanas, graece dictus diabolus, in sua singularitate visus, nomine proprio in singulari, et maiuscula scripto, notatur, daemones autem generali denominatione describuntur. Satanas dux daemonum esse videtur, numquam cum eis identificandus. In parte altera articuli quaestio de reali existentia spirituum malignorum, eorumque origine ac potestate hominibus nocendi evolvitur. Ex analisi textus Catechismi sequi videtur supradictos aspectus quaestionis ad doctrinam catholicam pertinere et ideo gradu theologicae certitudinis gaudere. Doctrinae catholicae, theologice certae, mente nostra adhaerere debemus, attamen assensu non irreformabili quem veritati tantum de fide definita praestari opportet. Veritates huiusmodi in materia demonologiae probabiliter non adveniunt, una definitione Concilii Lateranensis IV excepta de diabolo et aliis daemonibus a Deo natura creatis bonis e per se ipsis factis malis. In definitione ista, directe et per se de Deo, imo Creatore omnium rerum agitur, de diabolo autem in obliquo et secundarie, per modum exempli aliati et ad oculos positi.plAttribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 Polandhttp://creativecommons.org/licenses/by-nc-nd/3.0/pl/Katechizm Kościoła KatolickiegokatechizmyKościółduchzłe duchywiaraaniołydemonydiabełszatandemonologiaBibliaPismo ŚwięteJezus Chrystusegzorcyzmykonstytucje apostolskieFidei DepositumJan Paweł IIKarol WojtyłapapieżecatechismsChurchspiritevil spiritsfaithangelsdemonsdevilsatandemonologyBibleJesus ChristexorcismsApostolic ConstitutionsJohn Paul IIpopeskapłaniduchowieństwoclergypriesthooddokumenty KościołaKatechizm Kościoła Katolickiego o świecie duchów złychCatechismus Ecclesiae Catholici de mundo spirit malorumArticle