Dola i niedola Stanisława Siestrzeńcewicza-Bohusza za rządów cesarza Pawła I (Fragmenty jego dziennika oraz niewydanej jego korespondencji). Studium historyczne. Część I

dc.contributor.authorGodlewski, Michał
dc.date.accessioned2022-08-01T09:16:54Z
dc.date.available2022-08-01T09:16:54Z
dc.date.issued1948
dc.description.abstractStanislaus Siestrzeńcewicz proprio marte ab imperatrice Catharina II episcopus Albae Russiae electus et nominatus est, postea vero archiepiscopus metropolita Mohiloviensis electus est; ex favore regiminis russici summas adeptus est dignitates et quidem homo tam ingeniosus quam pari modo ineptus et protervus ita, ut de ipso de Maistre dixisset se eius manus solum mediante densissimo corio tangere velle. Diarium, in quo omnia, quae ipsum suosque tangebant, notavit, iam editum est, attamen multae eius epistolae et alii fontes, qui plerumque temporibus bellicosis perierunt, res gestas tempore imperatoris Pauli I et praesertin annis 1797— 1800 pro historia ecclesiae catholicae in Russia magni momenti illustrandi optimam praebent occasionem. Cum auctor huius operis in commeatu Petropolitano multa in archivis Status perlegere et excerpere potuerit, patet tam personam dicti Siestrzeńcewicz quam eius activitatem notam facere esse perutile. Imperatrix Catharina II propria manu dioeceses in terris olim ad Polonos pertinentibus suppressit novasque erexit Sancta Sede minimum audita. Ideoque Pius Papa VI anno 1795 nuntium varsaviensem Laurentium Litta Petropolim qua delegatum apostolicum mittere decrevit, annuente Catharina II hac condicione adiecta, ut archiepiscopus Siestrzeńcewicz dignitate cardinalis Ecclesiae Romanae decoraretur. Mortua inopinate imperatrice sexto Novembris 1796, Litta, cum in tertia divisione Regni Polonorum urbs Warsavia Prussis obvenisset, qua delegatus apostolicus interim ibi remansit et mense Martio 1797 Petropolim perrexit, ut sollemniis, quibus diadema imperiale successor Catharinae II Paulus I accepturus erat, interesset. Siestrzeńcewicz, qui numquam Romanae Sedi sincere addictus erat et inspectionem nuntiorum in Suis negotiis ecclesiasticis timebat, hac de re minime gaudebat; ast interim delegatum apostolicum maximis honoribus false et callide suscepit et personas in aula caesarea maxime pollentes visitando earum benevolentiam captare omnibus viribus satagebat. Sollemnitates, quibus Paulus I in urbe Moskwa diadema imperiale sibi imposuit, pro ambitioso Siestrzeńcewicz occasionem optimam dabant in aula omnia adhibendi, ut tam imperatorem quam delegatum apostolicum, qui tunc eius verum animum et fines minime noverat, sibi favorabiles reddaret, Paulus I non solum imperator, sed etiam caput ecclesiae schismaticae Russorum de sua speciali missione Deo favente et inspirante persuasus erat et ideo mandatum delegati Sedis apostolicae perdifficile erat eiusque litteras de iuribus ecclesiae catholicae in Russia imperator aegre ferebat. Cancellario imperii demum principi Kurakin et aliis bene contigit ita, ut indignatio et ira imperatoris hac de re paulatim componeretur. Post sollemnitates archiepiscopus Siestrzeńcewicz eadem 'via et eodem tempore ac Paulus I de urbe Moskwa Petropolim perrexit et pluries occasionem habuit cum imperatore colloquendi et viam sibi ad ulteriores gratias parandi.other
dc.identifier.citationPolonia Sacra, 1948, R. 1, Z. 1-4, s. 145-175.pl_PL
dc.identifier.urihttp://theo-logos.pl/xmlui/handle/123456789/240
dc.language.isoplpl_PL
dc.publisherWydział Teologiczny Uniwersytetu Jagiellońskiego w Krakowiepl_PL
dc.rightsAttribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 Poland*
dc.rights.urihttp://creativecommons.org/licenses/by-nc-nd/3.0/pl/*
dc.subjectStanisław Siestrzeńcewicz-Bohuszpl_PL
dc.subjectbiskupipl_PL
dc.subjecthistoriapl_PL
dc.subjectdziennikipl_PL
dc.subjectkorespondencjapl_PL
dc.subjectźródła historycznepl_PL
dc.subjectrękopisypl_PL
dc.subjectKościół katolicki w Rosjipl_PL
dc.subjectWawrzyniec Littapl_PL
dc.subjectpapieżepl_PL
dc.subjectPaweł I Romanowpl_PL
dc.subjectbishopsen
dc.subjecthistoryen
dc.subjectpopesen
dc.subjectCatholic Church in Russiaen
dc.subjectmanuscriptsen
dc.subjectdiariesen
dc.subjectlettersen
dc.subjectduchowieństwopl_PL
dc.subjectkapłanipl_PL
dc.subjectpriesthooden
dc.subjectKościółpl_PL
dc.subjectKościół katolickipl_PL
dc.subjectCatholic Churchen
dc.subjecthistorical sourcesen
dc.titleDola i niedola Stanisława Siestrzeńcewicza-Bohusza za rządów cesarza Pawła I (Fragmenty jego dziennika oraz niewydanej jego korespondencji). Studium historyczne. Część Ipl_PL
dc.title.alternativeDe rebus prosperis et adversis Stanislai Siestrzeńcewicz-Bohusz sub regimine imperatoris Pauli Iother
dc.typeArticlepl_PL

Pliki

Oryginalne pliki

Teraz wyświetlane 1 - 1 z 1
Miniatura
Nazwa:
Godlewski_Dola_i_niedola_Stanislawa_Siestrzencewicza-Bohusza_za_rzadow_cesarza_Pawła_I.pdf
Rozmiar:
3.04 MB
Format:
Adobe Portable Document Format
Opis:
Godlewski, Dola...