Częstochowskie Studia Teologiczne, 1976, T. 4
Stały URI dla kolekcjihttps://theo-logos.pl/handle/123456789/1716
Przeglądaj
Przeglądaj Częstochowskie Studia Teologiczne, 1976, T. 4 wg Autor "Walicki, Jan"
Teraz wyświetlane 1 - 1 z 1
- Wyników na stronę
- Opcje sortowania
Pozycja Nowe przepisy o stypendiach mszalnych i uprawnienia ordynariuszyWalicki, Jan (Częstochowskie Wydawnictwo Archidiecezjalne "Regina Poloniae", 1976)Agitur de nonnullis novis normis a Summo Pontifice Paulo VI Motu proprio „Firma in traditione” diei 13 m. Iunii 1974 a. statutis de specialibus facultatibus, quarum aliae restituuntur, aliae vero revocantur, aliae denique novae concedumtur. Notandum tamen est quod praesens Motu proprio praescripta canonum 824—844 CIC de Missarum eleemosynis seu stipendiis non abrogat, quae integra manent etiam in Codicis recognito textu. Multae ac variae facultates post Codicis promulgationem a Summis Pontificibus et Sacris Congregationibus pluribus personis, physicis et moralibus concessae aliquam quaestionis obumbrationem secum ferebant. Ad rem vero otiose ac competenter recognoscendam Summus Pontifex a die 1 m. Februarii 1972 a. omnes huius- modi facultates cuicumque ac quomodocumque adhuc concessas Sibi reservait „ad tempus”, exceptis tamen facultatibus in Nro 11 et 12 M.P. „Pastorale munus” Episcopis residentialibus tributis. Studiis demum accurate peractis, sublataque papali reservatione de die 29 m. Novembris 1971 a. — a die 1 m. Iulii 1974 a. nova viget disciplina vedelicet: 1. S. Congregationes reasumuntur facultates illisf ante praedictam reservationem concessas: 2. facultates Ordinariis „M. P.” Pastorale munus „concessae nec non facultates in variis” „Indicibus facultatum” a S. Sede tributae integrae manent et 3. novae conceduntur facultates iis personis quae in M.P. „Pastorale munus” sunt enumeratae, sub conditionibus ibidem statutis. Novae facultates possunt delegari Coadiutori, Episcopis Auxiliaribus nec non addito nunc etiam Episcopali Delegato. Stricte definitae sunt normae quoad stipem pro Missis binatis aut trinatis atque concelebratis. Mens est Ecclesiae ut in hac sacra quaestione omnis occasio turpis quaestus excludatur. Sunt tamen casus in quibus sacerdos, ad gravem eius aegesta- tem aut paupertatem tollendam, accipere potest facultatem binandi vel trinandi una cum stipendii perceptione in bonum privatum. Novarum facultatum vigore reduci possunt onera missalia Capitula sive cethedra- lia sive collegialia gravantia atque transferri congrua de causa onera Missarum fundatarum in diem, ecclesiam vel altare diversa ab illis, quae in fundatione sunt statuta. Hisce novis normis re vera provisum est „ut onera a sacerdotibus exquisita et accepta integre impleantur.”