Błogosławiony ks. Józef Sebastian Pelczar, biskup przemyski (1842-1924)

Miniatura

Data

1991

Tytuł czasopisma

ISSN czasopisma

Tytuł tomu

Wydawca

Instytut Teologiczny w Przemyślu

Abstrakt

Josephus Sebastianus Pelczar die Januari anno 1842 in Korczyna dioecesis Premisliensis natus est. Die 17 Julii a. 1864 Premisliae ordinatus, Romae autem studiis finitis lauream in theologia et iure canonico adeptus est. Anno 1868 reversus Premisliam per aliquot tempus curae pastorali se dedicavit, deinde professor theologiae pastoralis in Instituto Theologico Premisliensi factus est. Ab a. 1877 professor historiae ecclesiasticae et iuris canonici, deinde theologiae pastoralis in Universitate Jagellonica Cracoviae, fuit. Gratia activitatis didacticae, litterariae (auctor multorum operum scientificorum), homileticae, preseetim autem in ambitu sociali, famam viri docti, ecclesiae dediti, ac devotissimi, Cracoviae et in Galicia adeptus est. Anno 1894 fundavit Congregationem Servularum Sacratissimi Cordis Jesu, quae nuns (1991) 625 sorrores et 23 novitias numerat. Anno 1899 episcopus auxiliaris Premisliensis consecratus, die autem 17 Decembris 1900 tanquam episcopus ordinarius Premisliensis, preconisatus est. Activitatem litterariam etiam durante regimine dioecesis non desiit. Scopus autem principalis activitatis eius erat sublevara ad altiorem gradum vitam religiosam cleri et fidelium. Dioecesim visitavit, organisationem parochialem et decanalem in dioecesi auxit et reformavit. Primus episcoporum latinorum Galiciae, tres synodos celebravit, XLII litteras pastorales promulgavit, "Societatem catholicam et socialem” a. 1906 ad promovendam activitatem socialem et culturalem, inter fideles fundavit. Eius activitas pastoralis tanquam ex fonte, ex religiosa vita interna effluebat. Devotio subiectiva episcopi Pelczar tribus principalibus ex elementis consistebat i.e. devotionae erga Sacratissimum Eucharistiae Sacramentum, Sanctissimum Cor Jesu et Beatam Virginem Mariam. Heac forma ultima continebat specialem devotionem erga Beatissimam Virginem Mariam - Reginam Poloniae et Immaculatam Conceptionem V.M. Beatifictio episcopi Pelczar die 2 Junii a. 1991 Resoviae, auctoritate papae Joannis Pauli II facta, comprobatio opinionis de sanctitate vitae episcopi aestimatur.

Opis

Słowa kluczowe

Józef Sebastian Pelczar, biskupi, duchowieństwo, kapłani, prawo kanoniczne, nauka, historia Kościoła, kaznodzieje, kaznodziejstwo, kazania, filozofia, encyklika, Leon XIII, Rerum novarum, dokumenty Kościoła, teologia, bishops, clergy, priesthood, canon law, study, Church history, preachers, preaching, sermons, philosophy, encyclic, Leo XIII, theology

Cytowanie

Premislia Christiana, 1990-1991, T. 4, s. 19-27.

Licencja

Attribution 3.0 Poland